si tempora insignia progressus humani contemplamur, debemus contemplari primum quomodo animal mutetur et tum quomodo omnibus cum rebus quibus conuiuat gradatim agat. mutatio animalis in illa uitae origine incipit, per homuncionem procedit, in genus humanum, id est homines Neanderthalem et Cro-Magnonem, mutatur. his in rebus tres, notabile dictu, partes mutationis inuenimus: naturalem, humanam (id est quomodo urbes culturaeque mutentur), artificem (id est quomodo homines se exprimant).
hic quoque uidimus mutationem non tam populorum quam singulorum. si quidem consideramus etiam quanta sint temporis spatia – uicies milies centenos mille annos in uitae mutatione, sexagies mille in hominis mutatione, centenos mille in nostri generis humani mutatione – possumus uidere quomodo exemplar mutandi telescopium, ut ita dicam, imitetur. si consideramus tempora quibus commutationes agri culturae, scientiae, industriae acciderint, id est decies mille annos, quadringentos annos, centum quinquaginta annos, tempora mutandi telescopium etiam propius imitantur. ergo, cum nouam mutationem subibimus, tam prope finem telescopii imitabitur ut per eam nostra in uita, id est nostra in aetate, transeamus.
noua mutatio ex duobus scientiae generibus oritur: uno digitali, altero analogo. unum est scientia artificialis, alterum est per biologiam molecularem duplicatio animalis. quas duas per neurobiologiam conteximus. antea de exemplari mutandi antiquo unus moriebatur, alter crescebat ac praeualebat. at de exemplari nouo unus alterum inter se mutuo sine certamine sustinebit, si sint externis immunes.
hic, quod caput est, mutatio nunc fit in singulis pro necessariis desideriisque singulorum; non fit extrinsecus aut passiue, ubi singuli arbitrio congeriei oboediuntur. sic nouum hominem noua proprietate ingenii nouaque conscientia praeditum fingimus. at ille est modo initium orbis mutandi, quod in orbe consequenti hic nouus intellectus inest. intellectu quidem intellectum ac facultatibus facultates augentibus, citius fit mutatio. quousque tandem ? donec fastigium quoddam adueniamus, ubi fortasse potestates hominis ac noui hominis continuo explebuntur. aut secus fortasse accidet, ut singuli augeantur et multiplicentur, cum plures eiusdem simul uiuant non amplius tempore spatioque circumscripti.
quomodo porro haec nouorum hominum mutatio fiat fortasse mirabilissimum et grauissimum erit. mutatio illa antiqua est frigida, sterilis, efficax. at omnes societatum accommodationes ex illa oriundae – id est parasiti, dominatio, mores, bellum, uenatus – et deminutionem et mutationem inuersam subibunt.
hoc nouum mutandi exemplar proprietates humanas nobis dabit: ueritatem, fidem, iustitiam, libertatem. qualia ex mutatione noua orientur, quae nos speramus ut optabilia.

No comments:
Post a Comment